monumenta.ch > Plinius > sectio 142

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 142
{XCI} Aegyptus hanc maxime gigni, quae et aron, de qua inter bulbos diximus, magnae cum dracontio litis; quidam enim eandem esse dixere. Glaucias satu discrevit, dracontium silvestrem aron pronuntiando. aliqui radicem aron appellarunt, eandem vero dracontium, in totum alium, si modo hic est qui apud nos dracunculos vocatur. namque aros radicem nigram in latitudinem rotundam habet multaque maiorem et qua manus inpleatur, dracunculus subrutilam et draconis convoluti modo, unde et nomen.